라틴어 문장 검색

Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 5:1)
"Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:137)
νοτίσ enim Graece umor nominatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:3)
Flavus' contra videtur e viridi et rufo et albo concretus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:1)
Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 12:1)
In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque solidius latiusque concretam esse eam, quam κρύσταλλον Graeci appellant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 6:1)
Nam haec quoque spectant ad naturas concretas, sive collegiatas et in fabrica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:6)
Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium199)
Vere tamen maxime, quae cum umoris motu novantur, in metu esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장19)
Tum sique inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ἌΦΘΑΣ Graeci nominant, vomitus, nocturnae vigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장52)
habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장9)
si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se umorve aliquis aquae similis confert;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장15)
Utiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장4)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장11)
Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION